- MOSTENSIS
- MOSTENSISarx Bohemiae, ubi Hussitarum non pauci, sicut et in arce Podiebradia ac Pragae carceribus, captivi detenti sunt, circa A. C. 1468. Lasicius de gestis Fr. Bohem. l. 2. apud Laetum Compend. Histor. Univ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.